Bache bene venies gratus et optatus 
per quem noster animus fit letificatus 
 
Istud vinum bonum vinum 
vinum generosum 
reddit virum curialem 
probum animosum 
 
Iste cyphus concavus de bono mero profluus 
siquis bibit sepius satur fit et ebrius 
 
Hec sunt vasa regia quibus spoliatur 
ierusalem et regalis babilon ditatur 
 
Ex hoc cypho conscii bibent sui domini 
bibent sui socii bibent et amici 
 
Bachus forte superans pectora virorum 
in amorem concitat animos eorum 
 
Bachus sepe visitans mulierum genus 
facit eas subditas tibi o tu venus 
 
Bachus venas penetrans calido liquore 
facit eas igneas veneris ardore 
 
Bachus lenis leniens curas et dolores 
confert iocum gaudia risus et amores 
 
Bachus mentem femme solet hic lenire 
cogit eam citius viro consentire 
 
Aqua prorsus coitum nequit impetrare 
bachus illam facile solet expugnare 
 
Bachus numen faciens hominem iocundum 
reddit eum pariter doctum et facundum 
 
Bache deus inclite omnes hic astantes 
leti sumus munera tua prelibantes 
 
Omnes tibi canimus maxima preconia 
te laudantes merito tempora per omnia